Evangelium Secundum Marcum*

Caput 14: Versus 15

Coenaculum grande.ID.Ecclesia magna, quae narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde:Circumamicta varietatePsal. 44.virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore.BED.Coenaculum lex spiritualis, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschae sacramenta et caetera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.
(* Traductions européennes)